1. Diligite iustitiam, qui iudicatis terram, sentite de Domino in bonitate et in simplicitate cordis quaerite illum,

2. quoniam invenitur ab his, qui non tentant illum, se autem manifestat eis, qui fidem habent in illum.

3. Perversae enim cogitationes separant a Deo, probata autem virtus corripit insipientes.

4. Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia nec habitabit in corpore subdito peccatis.

5. Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum et auferet se a cogitationibus insensatis et corripietur a superveniente iniquitate.

6. Spiritus enim diligens hominem est sapientia et non absolvet maledicum a labiis suis, quoniam renum illius testis est Deus et cordis illius scrutator verus et linguae eius auditor;

7. quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum, et ipse, qui continet omnia, scientiam habet vocis.

8. Propter hoc, qui loquitur iniqua, non potest latere, nec praeteriet illum iudicium corripiens.

9. In cogitationibus enim impii interrogatio erit, sermonum autem illius auditio ad Dominum veniet ad correptionem iniquitatum illius;

10. quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non absconditur.

11. Custodite ergo vos a murmuratione, quae nihil prodest, et a detractione parcite linguae, quoniam sermo absconditus in vacuum non ibit; os autem, quod mentitur, occidit animam.

12. Nolite zelare mortem in errore vitae vestrae neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum,

13. quoniam Deus mortem non fecit nec laetatur in perditione vivorum;

14. creavit enim, ut essent omnia, et sanabiles sunt generationes orbis terrarum, et non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra:

15. iustitia enim est immortalis.

16. Impii autem manibus et verbis accersierunt illam; aestimantes illam amicam defluxerunt et sponsionem posuerunt ad illam, quoniam digni sunt, qui sint ex parte illius.





“Que Maria sempre enfeite sua alma com as flores e o perfume de novas virtudes e coloque a mão materna sobre sua cabeça. Fique sempre e cada vez mais perto de nossa Mãe celeste, pois ela é o mar que deve ser atravessado para se atingir as praias do esplendor eterno no reino do amanhecer.” São Padre Pio de Pietrelcina