Liber Psalmorum, 124

Vulgata Latina

1 canticum graduum qui confidunt in Domino sicut mons Sion non commovebitur in æternum qui habitat

2 in Hierusalem montes in circuitu ejus et Dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in sæculum

3 quia non relinquet virgam peccatorum super sortem justorum ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas

4 benefac Domine bonis et rectis corde

5 declinantes autem in obligationes adducet Dominus cum operantibus iniquitatem pax super Israël







Capitoli: