1. Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem;

2. immolavit victimas suas, miscuit vinum et proposuit mensam suam.

3. Misit ancillas suas, ut vocarent ad arcem et ad excelsa civitatis:

4. “Si quis est parvulus, veniat ad me”. Et vecordi locuta est:

5. “Venite, comedite panem meum et bibite vinum, quod miscui vobis;

6. relinquite infantiam et vivite et ambulate per vias prudentiae”.

7. Qui erudit derisorem, ipse iniuriam sibi facit; et, qui arguit impium, sibi maculam generat.

8. Noli arguere derisorem, ne oderit te; argue sapientem, et diliget te.

9. Da sapienti, et sapientior fiet; doce iustum, et addet doctrinam.

10. Principium sapientiae timor Domini, et scientia Sancti est prudentia.

11. Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vitae.

12. Si sapiens fueris, tibimetipsi eris; si autem illusor, solus portabis malum.

13. Mulier stulta est clamosa, fatua et nihil sciens;

14. sedit in foribus domus suae super sellam in excelsis urbis,

15. ut vocaret transeuntes per viam et pergentes itinere suo:

16. “Qui est parvulus, declinet ad me”. Et vecordi locuta est:

17. “Aquae furtivae dulciores sunt, et panis in abscondito suavior”.

18. Et ignoravit quod ibi sint umbrae, et in profundis inferni convivae eius.





“Dirás tu o mais belo dos credos quando houver noite em redor de ti, na hora do sacrifício, na dor, no supremo esforço duma vontade inquebrantável para o bem. Este credo é como um relâmpago que rasga a escuridão de teu espírito e no seu brilho te eleva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina