1. “Venite, et revertamur ad Do minum, quia ipse laceravit et sanabit nos, percussit et curabit nos.

2. Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu eius.

3. Sciamus sequamurque, ut cognoscamus Dominum. Quasi diluculum praeparatus est egressus eius, et veniet quasi imber nobis temporaneus, quasi imber serotinus irrigans terram”.

4. Quid faciam tibi, Ephraim? Quid faciam tibi, Iuda? Caritas vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens.

5. Propter hoc dolavi per prophetas, occidi eos in verbis oris mei, sed ius meum quasi lux egredietur;

6. quia caritatem volo et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta.

7. Ipsi autem in Adam transgressi sunt pactum; ibi praevaricati sunt in me.

8. Galaad civitas operantium iniquitatem maculata sanguine.

9. Et quasi insidiantes virum latrones caterva sacerdotum; in via interficiunt pergentes Sichem, vere scelus operantur.

10. In domo Israel vidi horrendum: ibi fornicationes Ephraim, contaminatus est Israel.

11. Sed et tibi, Iuda, parata est messis, cum convertero sortem populi mei.





“A sua função é tirar e transportar as pedras, e arrancar os espinhos. Jesus é quem semeia, planta, cultiva e rega. Mas seu trabalho também é obra de Jesus. Sem Ele você nada pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina