Znaleziono 454 Wyniki dla: Aaron et Moysi

  • Et factum est cum discederent ab illo, ait Petrus ad Jesum: Præceptor, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, unum tibi, et unum Moysi, et unum Eliæ: nesciens quid diceret. (Evangelium secundum Lucam 9, 33)

  • Et dixit ad eos: Hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me. (Evangelium secundum Lucam 24, 44)

  • Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit. (Evangelium secundum Ioannem 5, 46)

  • Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi: mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato? (Evangelium secundum Ioannem 7, 23)

  • Maledixerunt ergo ei, et dixerunt: Tu discipulus illius sis: nos autem Moysi discipuli sumus. (Evangelium secundum Ioannem 9, 28)

  • Nos scimus quia Moysi locutus est Deus ; hunc autem nescimus unde sit. (Evangelium secundum Ioannem 9, 29)

  • dicentes ad Aaron: Fac nobis deos qui præcedant nos: Moyses enim hic, qui eduxit nos de terra Ægypti, nescimus quid factum sit ei. (Actus Apostolorum 7, 40)

  • Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur, et ab omnibus quibus non potuistis in lege Moysi justificari, (Actus Apostolorum 13, 38)

  • Et quidam descendentes de Judæa docebant fratres: Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari. (Actus Apostolorum 15, 1)

  • Surrexerunt autem quidam de hæresi pharisæorum, qui crediderunt, dicentes quia oportet circumcidi eos, præcipere quoque servare legem Moysi. (Actus Apostolorum 15, 5)

  • Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plurimi, quibus exponebat testificans regnum Dei, suadensque eis de Jesu ex lege Moysi et prophetis a mane usque ad vesperam. (Actus Apostolorum 28, 23)

  • Moysi enim dicit: Miserebor cujus misereor: et misericordiam præstabo cujus miserebor. (Epistula ad Romanos 9, 15)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina