Znaleziono 214 Wyniki dla: Abiit

  • Adonias autem timens Salomonem, surrexit, et abiit, tenuitque cornu altaris. (Liber I Regum 1, 50)

  • Abiit itaque in Gabaon, ut immolaret ibi : illud quippe erat excelsum maximum : mille hostias in holocaustum obtulit Salomon super altare illud in Gabaon. (Liber I Regum 3, 4)

  • Rex autem Salomon dedit reginæ Saba omnia quæ voluit et petivit ab eo, exceptis his quæ ultro obtulerat ei munere regio. Quæ reversa est, et abiit in terram suam cum servis suis. (Liber I Regum 10, 13)

  • Videns itaque populus quod noluisset eos audire rex, respondit ei dicens : Quæ nobis pars in David ? vel quæ hæreditas in filio Isai ? vade in tabernacula tua, Israël : nunc vide domum tuam, David. Et abiit Israël in tabernacula sua. (Liber I Regum 12, 16)

  • Abiit ergo per aliam viam, et non est reversus per iter quo venerat in Bethel. (Liber I Regum 13, 10)

  • Et dixit eis pater eorum : Per quam viam abiit ? Ostenderunt ei filii sui viam per quam abierat vir Dei, qui venerat de Juda. (Liber I Regum 13, 12)

  • et abiit post virum Dei, et invenit eum sedentem subtus terebinthum : et ait illi : Tune es vir Dei qui venisti de Juda ? Respondit ille : Ego sum. (Liber I Regum 13, 14)

  • Fecit ut dixerat, uxor Jeroboam : et consurgens abiit in Silo, et venit in domum Ahiæ : at ille non poterat videre, quia caligaverant oculi ejus præ senectute. (Liber I Regum 14, 4)

  • Surrexit itaque uxor Jeroboam, et abiit, et venit in Thersa : cumque illa ingrederetur limen domus, puer mortuus est, (Liber I Regum 14, 17)

  • Nec suffecit ei ut ambularet in peccatis Jeroboam filii Nabat : insuper duxit uxorem Jezabel filiam Ethbaal regis Sidoniorum. Et abiit, et servivit Baal, et adoravit eum. (Liber I Regum 16, 31)

  • Abiit ergo, et fecit juxta verbum Domini : cumque abiisset, sedit in torrente Carith, qui est contra Jordanem. (Liber I Regum 17, 5)

  • Surrexit, et abiit in Sarephta. Cumque venisset ad portam civitatis, apparuit ei mulier vidua colligens ligna, et vocavit eam, dixitque ei : Da mihi paululum aquæ in vase ut bibam. (Liber I Regum 17, 10)


“Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina