Znaleziono 192 Wyniki dla: Adversum
Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te: (Evangelium secundum Matthaeum 5, 23)
Et surgens princeps sacerdotum, ait illi: Nihil respondes ad ea, quæ isti adversum te testificantur? (Evangelium secundum Matthaeum 26, 62)
Tunc dicit illi Pilatus: Non audis quanta adversum te dicunt testimonia? (Evangelium secundum Matthaeum 27, 13)
qui enim non est adversum vos, pro vobis est. (Evangelium secundum Marcum 9, 39)
Et ait ad illum Jesus: Nolite prohibere: qui enim non est adversum vos, pro vobis est. (Evangelium secundum Lucam 9, 50)
Respondit Jesus: Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Propterea qui me tradidit tibi, majus peccatum habet. (Evangelium secundum Ioannem 19, 11)
Quidam autem ex Asia Judæi, quos oportebat apud te præsto esse, et accusare si quid haberent adversum me: (Actus Apostolorum 24, 19)
non repulit Deus plebem suam, quam præscivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura? quemadmodum interpellat Deum adversum Israël: (Epistula ad Romanos 11, 2)
Recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem: ut ne fatigemini, animis vestris deficientes. (Epistula ad Hebraeos 12, 3)
ubi angeli fortitudine, et virtute cum sint majores, non portant adversum se execrabile judicium. (Epistula II Petri 2, 11)
Sed habeo adversum te, quod caritatem tuam primam reliquisti. (Apocalypsis Ioannis 2, 4)
Et cum finierint testimonium suum, bestia, quæ ascendit de abysso, faciet adversum eos bellum, et vincet illos, et occidet eos. (Apocalypsis Ioannis 11, 7)