Znaleziono 609 Wyniki dla: Ahab regem Achab et Nabthaei et Hiezrahel et vineam

  • Et exinde quærebat Pilatus dimittere eum. Judæi autem clamabant dicentes: Si hunc dimittis, non es amicus Cæsaris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit Cæsari. (Evangelium secundum Ioannem 19, 12)

  • Illi autem clamabant: Tolle, tolle, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Regem vestrum crucifigam? Responderunt pontifices: Non habemus regem, nisi Cæsarem. (Evangelium secundum Ioannem 19, 15)

  • Et exinde postulaverunt regem: et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Benjamin, annis quadraginta: (Actus Apostolorum 13, 21)

  • et amoto illo, suscitavit illis David regem: cui testimonium perhibens, dixit: Inveni David filium Jesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas. (Actus Apostolorum 13, 22)

  • quos suscepit Jason, et hi omnes contra decreta Cæsaris faciunt, regem alium dicentes esse, Jesum. (Actus Apostolorum 17, 7)

  • Quis militat suis stipendiis umquam? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat? (Epistula I ad Corinthios 9, 7)

  • Omnes honorate: fraternitatem diligite: Deum timete: regem honorificate. (Epistula I Petri 2, 17)

  • et habebant super se regem angelum abyssi cui nomen hebraice Abaddon, græce autem Apollyon, latine habens nomen Exterminans. (Apocalypsis Ioannis 9, 11)

  • Et misit angelus falcem suam acutam in terram, et vindemiavit vineam terræ, et misit in lacum iræ Dei magnum: (Apocalypsis Ioannis 14, 19)


“O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas.” São Padre Pio de Pietrelcina