Znaleziono 71 Wyniki dla: Alia

  • Nunc ergo statuo tibi omnes oblationes, quas remiserunt tibi ante me omnes reges, et quæcumque alia dona remiserunt tibi: (Liber I Maccabaeorum 15, 5)

  • sin autem, date pro illis quingenta talenta argenti, et exterminii, quod exterminastis, et tributorum civitatum alia talenta quingenta: sin autem, veniemus, et expugnabimus vos. (Liber I Maccabaeorum 15, 31)

  • et cum probasset, sacerdotibus donavit multa bona, et alia atque alia munera: et accipiens manu sua, tribuebat eis. (Liber II Maccabaeorum 1, 35)

  • Et alia hujusmodi dicens, hortabatur ne legem amoverent a corde suo. (Liber II Maccabaeorum 2, 3)

  • super hæc promittebat et alia centum quinquaginta, si potestati ejus concederetur, gymnasium et ephebiam sibi constituere, et eos qui in Jerosolymis erant, Antiochenos scribere. (Liber II Maccabaeorum 4, 9)

  • Ratus autem Menelaus accepisse se tempus opportunum, aurea quædam vasa e templo furatus donavit Andronico, et alia vendiderat Tyri, et per vicinas civitates. (Liber II Maccabaeorum 4, 32)

  • Sicut avis ad alia transvolans, et passer quolibet vadens, sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet. (Liber Proverbiorum 26, 2)

  • Verti me ad alia, et vidi calumnias quæ sub sole geruntur, et lacrimas innocentium, et neminem consolatorem, nec posse resistere eorum violentiæ, cunctorum auxilio destitutos, (Liber Ecclesiastes 4, 1)

  • Est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole: divitiæ conservatæ in malum domini sui. (Liber Ecclesiastes 5, 12)

  • Est et alia vanitas quæ fit super terram: sunt justi quibus mala proveniunt quasi opera egerint impiorum: et sunt impii qui ita securi sunt quasi justorum facta habeant. Sed et hoc vanissimum judico. (Liber Ecclesiastes 8, 14)

  • Alia generantur, et alia dejiciuntur: sic generatio carnis et sanguinis, alia finitur, et alia nascitur. (Liber Ecclesiasticus 14, 19)

  • Est et alia loquela contraria morti: non inveniatur in hæreditate Jacob. (Liber Ecclesiasticus 23, 15)


“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina