Znaleziono 70 Wyniki dla: Altaris

  • Et dixit ad me: Fili hominis, hæc dicit Dominus Deus: Hi sunt ritus altaris, in quacumque die fuerit fabricatum, ut offeratur super illud holocaustum, et effundatur sanguis. (Prophetia Ezechielis 43, 18)

  • Et tollet sacerdos de sanguine quod erit pro peccato, et ponet in postibus domus, et in quatuor angulis crepidinis altaris, et in postibus portæ atrii interioris. (Prophetia Ezechielis 45, 19)

  • Et convertit me ad portam domus, et ecce aquæ egrediebantur subter limen domus ad orientem: facies enim domus respiciebat ad orientem, aquæ autem descendebant in latus templi dextrum, ad meridiem altaris. (Prophetia Ezechielis 47, 1)

  • Accingite vos, et plangite, sacerdotes: ululate, ministri altaris ; ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio. (Prophetia Ioel 1, 13)

  • quia in die cum visitare cœpero prævaricationes Israël, super eum visitabo, et super altaria Bethel ; et amputabuntur cornua altaris, et cadent in terram. (Prophetia Amos 3, 14)

  • Dominus exercituum proteget eos: et devorabunt, et subjicient lapidibus fundæ: et bibentes inebriabuntur quasi a vino, et replebuntur ut phialæ, et quasi cornua altaris. (Prophetia Zachariae 9, 15)

  • Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi. (Evangelium secundum Lucam 1, 11)

  • Videte Israël secundum carnem: nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris? (Epistula I ad Corinthios 10, 18)

  • Et accepit angelus thuribulum, et implevit illud de igne altaris, et misit in terram: et facta sunt tonitrua, et voces, et fulgura, et terræmotus magnus. (Apocalypsis Ioannis 8, 5)

  • Et sextus angelus tuba cecinit: et audivi vocem unam ex quatuor cornibus altaris aurei, quod est ante oculos Dei, (Apocalypsis Ioannis 9, 13)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina