Znaleziono 96 Wyniki dla: Animas

  • Ceperuntque omnia quæ possederant, camelorum quinquaginta millia, et ovium ducenta quinquaginta millia, et asinos duo millia, et animas hominum centum millia. (Liber I Paralipomenon 5, 21)

  • Præbete igitur corda vestra et animas vestras, ut quæratis Dominum Deum vestrum: et consurgite, et ædificate sanctuarium Domino Deo, ut introducatur arca fœderis Domini, et vasa Domino consecrata, in domum quæ ædificatur nomini Domini. (Liber I Paralipomenon 22, 19)

  • Dixit autem Deus ad Salomonem: Quia hoc magis placuit cordi tuo, et non postulasti divitias, et substantiam, et gloriam, neque animas eorum qui te oderant, sed nec dies vitæ plurimos: petisti autem sapientiam et scientiam, ut judicare possis populum meum super quem constitui te regem: (Liber II Paralipomenon 1, 11)

  • Et clamavit omnis populus ad Dominum instantia magna, et humiliaverunt animas suas in jejuniis et orationibus, ipsi et mulieres eorum. (Liber Iudith 4, 8)

  • Et ideo humiliemus illi animas nostras, et in spiritu constituti humiliato, servientes illi (Liber Iudith 8, 16)

  • ut revocet animas eorum a corruptione, et illuminet luce viventium. (Liber Iob 33, 30)

  • Lex Domini immaculata, convertens animas ; testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis. (Liber Psalmorum 18, 8)

  • Ne tradideris me in animas tribulantium me, quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi. (Liber Psalmorum 26, 12)

  • ut eruat a morte animas eorum, et alat eos in fame. (Liber Psalmorum 32, 19)

  • Redimet Dominus animas servorum suorum, et non delinquent omnes qui sperant in eo. (Liber Psalmorum 33, 23)

  • Parcet pauperi et inopi, et animas pauperum salvas faciet. (Liber Psalmorum 71, 13)

  • Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum, et honorabile nomen eorum coram illo. (Liber Psalmorum 71, 14)


“Seja modesto no olhar.” São Padre Pio de Pietrelcina