Znaleziono 89 Wyniki dla: Audi

  • Et ait Saul ad Achimelech: Audi, fili Achitob. Qui respondit: Præsto sum, domine. (Liber I Samuelis 22, 12)

  • et cecidit ad pedes ejus, et dixit: In me sit, domine mi, hæc iniquitas: loquatur, obsecro, ancilla tua in auribus tuis, et audi verba famulæ tuæ. (Liber I Samuelis 25, 24)

  • Nunc ergo audi, oro, domine mi rex, verba servi tui: si Dominus incitat te adversum me, odoretur sacrificium: si autem filii hominum, maledicti sunt in conspectu Domini qui ejecerunt me hodie ut non habitem in hæreditate Domini, dicentes: Vade, servi diis alienis. (Liber I Samuelis 26, 19)

  • Nunc igitur audi et tu vocem ancillæ tuæ, et ponam coram te buccellam panis, ut comedens convalescas, et possis iter agere. (Liber I Samuelis 28, 22)

  • Qui cum accessisset ad eam, ait illi: Tu es Joab? Et ille respondit: Ego. Ad quem sic locuta est: Audi sermones ancillæ tuæ. Qui respondit: Audio. (Liber II Samuelis 20, 17)

  • Sed respice ad orationem servi tui, et ad preces ejus, Domine Deus meus : audi hymnum et orationem quam servus tuus orat coram te hodie : (Liber I Regum 8, 28)

  • Ille vero addens, ait : Propterea audi sermonem Domini : vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum cæli assistentem ei a dextris et a sinistris : (Liber I Regum 22, 19)

  • Inclina aurem tuam, et audi: aperi, Domine, oculos tuos, et vide: audi omnia verba Sennacherib, qui misit ut exprobraret nobis Deum viventem. (Liber II Regum 19, 16)

  • Dixit itaque Isaias Ezechiæ: Audi sermonem Domini: (Liber II Regum 20, 16)

  • Stetit ergo Abia super montem Semeron, qui erat in Ephraim, et ait: Audi, Jeroboam, et omnis Israël. (Liber II Paralipomenon 13, 4)

  • Audi, Deus noster, quia facti sumus despectui : converte opprobrium super caput eorum, et da eos in despectionem in terra captivitatis. (Liber Nehemiae 4, 4)

  • dixitque ei : Audi, fili mi, verba oris mei, et ea in corde tuo quasi fundamentum construe. (Liber Thobis 4, 2)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina