Znaleziono 242 Wyniki dla: Bonum
Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribæ velociter scribentis. (Liber Psalmorum 44, 2)
Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti ; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum. (Liber Psalmorum 51, 11)
Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus ; non est qui faciat bonum. (Liber Psalmorum 52, 2)
Omnes declinaverunt ; simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. (Liber Psalmorum 52, 4)
Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est. (Liber Psalmorum 53, 8)
Mihi autem adhærere Deo bonum est ; ponere in Domino Deo spem meam: ut annuntiem omnes prædicationes tuas in portis filiæ Sion. (Liber Psalmorum 72, 28)
Fac mecum signum in bonum, ut videant qui oderunt me, et confundantur: quoniam tu, Domine, adjuvisti me, et consolatus es me. (Liber Psalmorum 85, 17)
Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime: (Liber Psalmorum 91, 2)
Bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine. (Liber Psalmorum 117, 8)
Bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus. (Liber Psalmorum 117, 9)
Bonum mihi quia humiliasti me, ut discam justificationes tuas. (Liber Psalmorum 118, 71)
Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti. (Liber Psalmorum 118, 72)