Znaleziono 65 Wyniki dla: Bonus
Bonus Dominus, et confortans in die tribulationis, et sciens sperantes in se. (Prophetia Nahum 1, 7)
Laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris, et dixistis: In quo eum fecimus laborare? In eo quod dicitis: Omnis qui facit malum bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent: aut certe ubi est Deus judicii? (Prophetia Malachiae 2, 17)
Bonus homo de bono thesauro profert bona: et malus homo de malo thesauro profert mala. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 35)
Qui dixit ei: Quid me interrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 17)
Aut non licet mihi quod volo, facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? (Evangelium secundum Matthaeum 20, 15)
Jesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? nemo bonus, nisi unus Deus. (Evangelium secundum Marcum 10, 18)
Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum: et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur. (Evangelium secundum Lucam 6, 45)
Dixit autem ei Jesus: Quid me dicis bonum? nemo bonus nisi solus Deus. (Evangelium secundum Lucam 18, 19)
Et ecce vir nomine Joseph, qui erat decurio, vir bonus et justus: (Evangelium secundum Lucam 23, 50)
Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant: Quia bonus est. Alii autem dicebant: Non, sed seducit turbas. (Evangelium secundum Ioannem 7, 12)
Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. (Evangelium secundum Ioannem 10, 11)
Ego sum pastor bonus: et cognosco meas, et cognoscunt me meæ. (Evangelium secundum Ioannem 10, 14)