Znaleziono 791 Wyniki dla: Cur
tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quæ est in illis, propter cæcitatem cordis ipsorum, (Epistula ad Ephesios 4, 18)
aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quæ ad rem non pertinet: sed magis gratiarum actio. (Epistula ad Ephesios 5, 4)
verbum vitæ continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi. (Epistula ad Philippenses 2, 16)
si quo modo occurram ad resurrectionem, quæ est ex mortuis: (Epistula ad Philippenses 3, 11)
cum enim dixerint: Pax et securitas: tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 3)
De cetero fratres, orate pro nobis ut sermo Dei currat, et clarificetur, sicut et apud vos: (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 1)
Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 11)
Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. (Epistula I ad Timotheum 5, 8)
simul autem et otiosæ discunt circuire domos: non solum otiosæ, sed et verbosæ, et curiosæ, loquentes quæ non oportet. (Epistula I ad Timotheum 5, 13)
Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis. (Epistula II ad Timotheum 2, 15)
Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. (Epistula II ad Timotheum 4, 7)
prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei. (Epistula ad Titum 2, 5)