Znaleziono 45 Wyniki dla: Dives

  • Melior est pauper sanus, et fortis viribus, quam dives imbecillis et flagellatus malitia. (Liber Ecclesiasticus 30, 14)

  • Laboravit dives in congregatione substantiæ, et in requie sua replebitur bonis suis. (Liber Ecclesiasticus 31, 3)

  • Beatus dives qui inventus est sine macula, et qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunia et thesauris. (Liber Ecclesiasticus 31, 8)

  • Hæc dicit Dominus: Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis: (Liber Ieremiae 9, 23)

  • Erat autem Joakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suæ: et ad ipsum confluebant Judæi, eo quod esset honorabilior omnium. (Prophetia Danielis 13, 4)

  • Et dixit Ephraim: Verumtamen dives effectus sum ; inveni idolum mihi: omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi. (Prophetia Osee 12, 8)

  • Jesus autem dixit discipulis suis: Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum cælorum. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 23)

  • Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathæa, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu: (Evangelium secundum Matthaeum 27, 57)

  • Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives. (Evangelium secundum Lucam 12, 21)

  • Dicebat autem et ad discipulos suos: Homo quidam erat dives, qui habebat villicum: et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius. (Evangelium secundum Lucam 16, 1)

  • Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide. (Evangelium secundum Lucam 16, 19)

  • Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahæ. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno. (Evangelium secundum Lucam 16, 22)


“Aquele que procura a vaidade das roupas não conseguirá jamais se revestir com a vida de Jesus Cristo.” São Padre Pio de Pietrelcina