Znaleziono 727 Wyniki dla: Domine
Respondens autem Petrus, dixit: Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 28)
Videns vero ventum validum, timuit: et cum cœpisset mergi, clamavit dicens: Domine, salvum me fac. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 30)
Et ecce mulier chananæa a finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei, Domine fili David: filia mea male a dæmonio vexatur. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 22)
At illa venit, et adoravit eum, dicens: Domine, adjuva me. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 25)
At illa dixit: Etiam Domine: nam et catelli edunt de micis quæ cadunt de mensa dominorum suorum. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 27)
Et assumens eum Petrus, cœpit increpare illum dicens: Absit a te, Domine: non erit tibi hoc. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 22)
Respondens autem Petrus, dixit ad Jesum: Domine, bonum est nos hic esse: si vis, faciamus tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliæ unum. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 4)
Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens: Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur: nam sæpe cadit in ignem, et crebro in aquam. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 14)
Tunc accedens Petrus ad eum, dixit: Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies? (Evangelium secundum Matthaeum 18, 21)
et ecce duo cæci sedentes secus viam audierunt quia Jesus transiret: et clamaverunt, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 30)
Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 31)
Dicunt illi: Domine, ut aperiantur oculi nostri. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 33)