Znaleziono 1710 Wyniki dla: Ego
Propterea et ego amplius non sustinens, misi ad cognoscendam fidem vestram: ne forte tentaverit vos is qui tentat, et inanis fiat labor noster. (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 5)
et ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum: quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut prædiximus vobis, et testificati sumus. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 6)
et operam detis ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris, sicut præcepimus vobis: (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 11)
Fidelis sermo, et omni acceptione dignus: quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. (Epistula I ad Timotheum 1, 15)
in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor gentium in fide, et veritate. (Epistula I ad Timotheum 2, 7)
in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus, et magister gentium. (Epistula II ad Timotheum 1, 11)
Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus: ut ei placeat, cui se probavit. (Epistula II ad Timotheum 2, 4)
Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meæ instat. (Epistula II ad Timotheum 4, 6)
Hujus rei gratia reliqui te Cretæ, ut ea quæ desunt, corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi, (Epistula ad Titum 1, 5)
quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii: (Epistulam ad Philemonem 1, 13)
Ego Paulus scripsi mea manu: ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes: (Epistulam ad Philemonem 1, 19)
ita, frater. Ego te fruar in Domino: refice viscera mea in Domino. (Epistulam ad Philemonem 1, 20)