Znaleziono 1299 Wyniki dla: Ergo
Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam: et Abraham simul gradiebatur, deducens eos. (Liber Genesis 18, 16)
At illi dixerunt: Recede illuc. Et rursus: Ingressus es, inquiunt, ut advena ; numquid ut judices? te ergo ipsum magis quam hos affligemus. Vimque faciebant Lot vehementissime: jamque prope erat ut effringerent fores. (Liber Genesis 19, 9)
Conceperunt ergo duæ filiæ Lot de patre suo. (Liber Genesis 19, 36)
Dixitque de Sara uxore sua: Soror mea est. Misit ergo Abimelech rex Geraræ, et tulit eam. (Liber Genesis 20, 2)
Nunc ergo redde viro suo uxorem, quia propheta est: et orabit pro te, et vives: si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia quæ tua sunt. (Liber Genesis 20, 7)
Jura ergo per Deum, ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique meæ: sed juxta misericordiam, quam feci tibi, facies mihi, et terræ in qua versatus es advena. (Liber Genesis 21, 23)
Dixit autem Abraham: Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi. Pergebant ergo pariter. (Liber Genesis 22, 8)
Posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui, et juravit illi super sermone hoc. (Liber Genesis 24, 9)
Veni ergo hodie ad fontem aquæ, et dixi: Domine Deus domini mei Abraham, si direxisti viam meam, in qua nunc ambulo, (Liber Genesis 24, 42)
Dimiserunt ergo eam, et nutricem illius, servumque Abraham, et comites ejus, (Liber Genesis 24, 59)
Ait Jacob: Jura ergo mihi. Juravit ei Esau et vendidit primogenita. (Liber Genesis 25, 33)
Fecit ergo eis convivium, et post cibum et potum (Liber Genesis 26, 30)