Znaleziono 302 Wyniki dla: Erunt

  • Et erit in die illa: omnis locus ubi fuerint mille vites, mille argenteis, in spinas et in vepres erunt. (Liber Isaiae 7, 23)

  • Cum sagittis et arcu ingredientur illuc: vepres enim et spinæ erunt in universa terra. (Liber Isaiae 7, 24)

  • Et erunt qui beatificant populum istum, seducentes ; et qui beatificantur, præcipitati. (Liber Isaiae 9, 16)

  • Et volabunt in humeros Philisthiim per mare, simul prædabuntur filios orientis ; Idumæa et Moab præceptum manus eorum, et filii Ammon obedientes erunt. (Liber Isaiae 11, 14)

  • Et tenebunt eos populi, et adducent eos in locum suum ; et possidebit eos domus Israël super terram Domini in servos et ancillas: et erunt capientes eos qui se ceperant, et subjicient exactores suos. (Liber Isaiae 14, 2)

  • Detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum ; subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes. (Liber Isaiae 14, 11)

  • Aquæ enim Nemrim desertæ erunt, quia aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit. (Liber Isaiae 15, 6)

  • Et erit: sicut avis fugiens, et pulli de nido avolantes, sic erunt filiæ Moab in transcensu Arnon. (Liber Isaiae 16, 2)

  • Derelictæ civitates Aroër gregibus erunt, et requiescent ibi, et non erit qui exterreat. (Liber Isaiae 17, 2)

  • Et cessabit adjutorium ab Ephraim, et regnum a Damasco ; et reliquiæ Syriæ sicut gloria filiorum Israël erunt, dicit Dominus exercituum. (Liber Isaiae 17, 3)

  • In die illa erunt civitates fortitudinis ejus derelictæ sicut aratra, et segetes quæ derelictæ sunt a facie filiorum Israël ; et eris deserta. (Liber Isaiae 17, 9)

  • Et relinquentur simul avibus montium et bestiis terræ ; et æstate perpetua erunt super eum volucres, et omnes bestiæ terræ super illum hiemabunt. (Liber Isaiae 18, 6)


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina