Znaleziono 272 Wyniki dla: Estis
Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita, (Evangelium secundum Matthaeum 5, 14)
Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: et Pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis? (Evangelium secundum Matthaeum 6, 26)
Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant, neque nent. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 28)
Et dicit eis Jesus: Quid timidi estis, modicæ fidei? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 26)
non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 20)
Nolite ergo timere: multis passeribus meliores estis vos. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 31)
Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 28)
At ille dixit: Adhuc et vos sine intellectu estis? (Evangelium secundum Matthaeum 15, 16)
Jesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israël. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 28)
Vos autem nolite vocari Rabbi: unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 8)
Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis ; intus autem pleni estis rapina et immunditia ! (Evangelium secundum Matthaeum 23, 25)
Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia similes estis sepulchris dealbatis, quæ a foris parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia ! (Evangelium secundum Matthaeum 23, 27)