Znaleziono 46 Wyniki dla: Exiit
Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo. (Evangelium secundum Marcum 1, 26)
Audite: ecce exiit seminans ad seminandum. (Evangelium secundum Marcum 4, 3)
Et ait illi: Propter hunc sermonem vade: exiit dæmonium a filia tua. (Evangelium secundum Marcum 7, 29)
Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: Quia mortuus est. (Evangelium secundum Marcum 9, 25)
Et introivit Jerosolymam in templum: et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim. (Evangelium secundum Marcum 11, 11)
At ille negavit, dicens: Neque scio, neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit. (Evangelium secundum Marcum 14, 68)
secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini: (Evangelium secundum Lucam 1, 9)
Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Cæsare Augusto ut describeretur universus orbis. (Evangelium secundum Lucam 2, 1)
Et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilæam, et fama exiit per universam regionem de illo. (Evangelium secundum Lucam 4, 14)
Et increpavit illum Jesus, dicens: Obmutesce, et exi ab eo. Et cum projecisset illum dæmonium in medium, exiit ab illo, nihilque illum nocuit. (Evangelium secundum Lucam 4, 35)
Et post hæc exiit, et vidit publicanum nomine Levi, sedentem ad telonium, et ait illi: Sequere me. (Evangelium secundum Lucam 5, 27)
Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei. (Evangelium secundum Lucam 6, 12)