Znaleziono 201 Wyniki dla: Facere

  • Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest hæc signa facere, quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. (Evangelium secundum Ioannem 3, 2)

  • Amen, amen dico vobis: non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quæcumque enim ille fecerit, hæc et Filius similiter facit. (Evangelium secundum Ioannem 5, 19)

  • et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est. (Evangelium secundum Ioannem 5, 27)

  • Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, judico: et judicium meum justum est, quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. (Evangelium secundum Ioannem 5, 30)

  • Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar. (Evangelium secundum Ioannem 7, 17)

  • Vos ex patre diabolo estis: et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit: quia non est veritas in eo: cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus. (Evangelium secundum Ioannem 8, 44)

  • Dicebant ergo ex pharisæis quidam: Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant: Quomodo potest homo peccator hæc signa facere? Et schisma erat inter eos. (Evangelium secundum Ioannem 9, 16)

  • Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam. (Evangelium secundum Ioannem 9, 33)

  • Quidam autem ex ipsis dixerunt: Non poterat hic, qui aperuit oculos cæci nati, facere ut hic non moreretur? (Evangelium secundum Ioannem 11, 37)

  • Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere. (Evangelium secundum Ioannem 15, 5)

  • Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quæ cœpit Jesus facere et docere (Actus Apostolorum 1, 1)

  • facere quæ manus tua et consilium tuum decreverunt fieri. (Actus Apostolorum 4, 28)


“Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina