Znaleziono 87 Wyniki dla: Faciat
Deus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet, ut sis in turbas populorum. (Liber Genesis 28, 3)
Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem: et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet, et hunc Benjamin: ego autem quasi orbatus absque liberis ero. (Liber Genesis 43, 14)
Benedixitque eis in tempore illo, dicens: In te benedicetur Israël, atque dicetur: Faciat tibi Deus sicut Ephraim, et sicut Manasse. Constituitque Ephraim ante Manassen. (Liber Genesis 48, 20)
Quisque vestrum sapiens est, veniat, et faciat quod Dominus imperavit : (Liber Exodus 35, 10)
Quod si peccaverit anima per ignorantiam, de populo terræ, ut faciat quidquam de his, quæ Domini lege prohibentur, atque delinquat, (Liber Leviticus 4, 27)
his maledictionibus subjacebis: det te Dominus in maledictionem, exemplumque cunctorum in populo suo: putrescere faciat femur tuum, et tumens uterus tuus disrumpatur. (Liber Numeri 5, 21)
Loquere filiis Israël: Homo, qui fuerit immundus super anima, sive in via procul in gente vestra, faciat Phase Domino (Liber Numeri 9, 10)
verumtamen pergens ad populum meum, dabo consilium, quid populus tuus populo huic faciat extremo tempore. (Liber Numeri 24, 14)
Si voverit, et juramento se constrinxerit, ut per jejunium, vel ceterarum rerum abstinentiam affligat animam suam, in arbitrio viri erit ut faciat, sive non faciat. (Liber Numeri 30, 14)
ut omnis Israël audiens timeat, et nequaquam ultra faciat quippiam hujus rei simile. (Liber Deuteronomii 13, 11)
His dictis addent reliqua, et loquentur ad populum: Quis est homo formidolosus, et corde pavido? vadat, et revertatur in domum suam, ne pavere faciat corda fratrum suorum, sicut ipse timore perterritus est. (Liber Deuteronomii 20, 8)
et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit, in laudem, et nomen, et gloriam suam: ut sis populus sanctus Domini Dei tui, sicut locutus est. (Liber Deuteronomii 26, 19)