Znaleziono 240 Wyniki dla: Facie
Aspexi, et ecce Carmelus desertus, et omnes urbes ejus destructæ sunt a facie Domini, et a facie iræ furoris ejus. (Liber Ieremiae 4, 26)
Me ergo non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non dolebitis? qui posui arenam terminum mari, præceptum sempiternum quod non præteribit: et commovebuntur, et non poterunt ; et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud. (Liber Ieremiae 5, 22)
et projiciam vos a facie mea sicut projeci omnes fratres vestros, universum semen Ephraim. (Liber Ieremiae 7, 15)
Propterea hæc dicit Dominus exercituum: Ecce ego conflabo, et probabo eos: quid enim aliud faciam a facie filiæ populi mei? (Liber Ieremiae 9, 7)
Quod si hoc non audieritis, in abscondito plorabit anima mea a facie superbiæ: plorans plorabit, et deducet oculus meus lacrimam, quia captus est grex Domini. (Liber Ieremiae 13, 17)
Et dixit Dominus ad me: Si steterit Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum: ejice illos a facie mea, et egrediantur. (Liber Ieremiae 15, 1)
Non sedi in concilio ludentium, et gloriatus sum a facie manus tuæ: solus sedebam, quoniam comminatione replesti me. (Liber Ieremiae 15, 17)
Quia oculi mei super omnes vias eorum: non sunt absconditæ a facie mea, et non fuit occultata iniquitas eorum ab oculis meis. (Liber Ieremiae 16, 17)
Tu autem, Domine, scis omne consilium eorum adversum me in mortem: ne propitieris iniquitati eorum, et peccatum eorum a facie tua non deleatur: fiant corruentes in conspectu tuo ; in tempore furoris tui abutere eis. (Liber Ieremiae 18, 23)
Ad prophetas: Contritum est cor meum in medio mei ; contremuerunt omnia ossa mea: factus sum quasi vir ebrius, et quasi homo madidus a vino, a facie Domini, et a facie verborum sanctorum ejus. (Liber Ieremiae 23, 9)
Quia adulteris repleta est terra, quia a facie maledictionis luxit terra, arefacta sunt arva deserti: factus est cursus eorum malus, et fortitudo eorum dissimilis. (Liber Ieremiae 23, 10)
propterea ecce ego tollam vos portans, et derelinquam vos, et civitatem quam dedi vobis et patribus vestris, a facie mea: (Liber Ieremiae 23, 39)