Znaleziono 193 Wyniki dla: Facies
sed in eo, quem elegerit Dominus, in una tribuum tuarum offeres hostias, et facies quæcumque præcipio tibi. (Liber Deuteronomii 12, 14)
Non facies similiter Domino Deo tuo. Omnes enim abominationes, quas aversatur Dominus, fecerunt diis suis, offerentes filios et filias, et comburentes igni. (Liber Deuteronomii 12, 31)
Septimo anno facies remissionem, (Liber Deuteronomii 15, 1)
assumes subulam, et perforabis aurem ejus in janua domus tuæ, et serviet tibi usque in æternum. Ancillæ quoque similiter facies. (Liber Deuteronomii 15, 17)
Sex diebus comedes azyma: et in die septima, quia collecta est Domini Dei tui, non facies opus. (Liber Deuteronomii 16, 8)
Et recordaberis quoniam servus fueris in Ægypto: custodiesque ac facies quæ præcepta sunt. (Liber Deuteronomii 16, 12)
Nec facies tibi, neque constitues statuam: quæ odit Dominus Deus tuus. (Liber Deuteronomii 16, 22)
Et facies quodcumque dixerint qui præsunt loco quem elegerit Dominus, et docuerint te (Liber Deuteronomii 17, 10)
Sic facies cunctis civitatibus, quæ a te procul valde sunt, et non sunt de his urbibus, quas in possessionem accepturus es. (Liber Deuteronomii 20, 15)
Similiter facies de asino, et de vestimento, et de omni re fratris tui, quæ perierit: si inveneris eam, ne negligas quasi alienam. (Liber Deuteronomii 22, 3)
Cum ædificaveris domum novam, facies murum tecti per circuitum: ne effundatur sanguis in domo tua, et sis reus labente alio, et in præceps ruente. (Liber Deuteronomii 22, 8)
Funiculos in fimbriis facies per quatuor angulos pallii tui, quo operieris. (Liber Deuteronomii 22, 12)