Znaleziono 89 Wyniki dla: Facite

  • Prope facite judicium vestrum, dicit Dominus ; Afferte, si quid forte habetis, dicit rex Jacob. (Liber Isaiae 41, 21)

  • Annuntiate quæ ventura sunt in futurum, et sciemus quia dii estis vos ; bene quoque aut male, si potestis, facite, et loquamur et videamus simul. (Liber Isaiae 41, 23)

  • Egredimini de Babylone, fugite a Chaldæis, in voce exsultationis annuntiate: auditum facite hoc, et efferte illud usque ad extrema terræ. Dicite: Redemit Dominus servum suum Jacob. (Liber Isaiae 48, 20)

  • Hæc dicit Dominus: Custodite judicium, et facite justitiam, quia juxta est salus mea ut veniat, et justitia mea ut reveletur. (Liber Isaiae 56, 1)

  • Et dicam: Viam facite, præbete iter ; declinate de semita, auferte offendicula de via populi mei. (Liber Isaiae 57, 14)

  • Transite, transite per portas, præparate viam populo: planum facite iter, eligite lapides, et elevate signum ad populos. (Liber Isaiae 62, 10)

  • Annuntiate in Juda, et in Jerusalem auditum facite: loquimini, et canite tuba in terra, clamate fortiter, et dicite: Congregamini, et ingrediamur civitates munitas. (Liber Ieremiae 4, 5)

  • Annuntiate hoc domui Jacob, et auditum facite in Juda, dicentes: (Liber Ieremiae 5, 20)

  • Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Bonas facite vias vestras, et studia vestra, et habitabo vobiscum in loco isto. (Liber Ieremiae 7, 3)

  • quod præcepi patribus vestris, in die qua eduxi eos de terra Ægypti, de fornace ferrea, dicens: Audite vocem meam, et facite omnia quæ præcipio vobis, et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum: (Liber Ieremiae 11, 4)

  • Et dixit Dominus ad me: Vociferare omnia verba hæc in civitatibus Juda, et foris Jerusalem, dicens: Audite verba pacti hujus, et facite illa, (Liber Ieremiae 11, 6)

  • Hæc dicit Dominus: Facite judicium et justitiam, et liberate vi oppressum de manu calumniatoris: et advenam, et pupillum, et viduam nolite contristare, neque opprimatis inique, et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto. (Liber Ieremiae 22, 3)


“Seja modesto no olhar.” São Padre Pio de Pietrelcina