Znaleziono 256 Wyniki dla: Factus
Et nunc dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi, ut reducam Jacob ad eum, et Israël non congregabitur ; et glorificatus sum in oculis Domini, et Deus meus factus est fortitudo mea. (Liber Isaiae 49, 5)
Et dixit: Verumtamen populus meus est, filii non negantes ; et factus est eis salvator. (Liber Isaiae 63, 8)
Numquid servus est Israël, aut vernaculus? quare ergo factus est in prædam? (Liber Ieremiae 2, 14)
generatio vestra. Videte verbum Domini: numquid solitudo factus sum Israëli, aut terra serotina? quare ergo dixit populus meus: Recessimus ; non veniemus ultra ad te? (Liber Ieremiae 2, 31)
Stultus factus est omnis homo a scientia: confusus est artifex omnis in sculptili, quoniam falsum est quod conflavit, et non est spiritus in eis. (Liber Ieremiae 10, 14)
Et factus est sermo Domini ad me secundo, dicens: (Liber Ieremiae 13, 3)
Quare factus est dolor meus perpetuus, et plaga mea desperabilis renuit curari? facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium. (Liber Ieremiae 15, 18)
Seduxisti me, Domine, et seductus sum: fortior me fuisti, et invaluisti: factus sum in derisum tota die ; omnes subsannant me. (Liber Ieremiae 20, 7)
Quia jam olim loquor, vociferans iniquitatem, et vastitatem clamito: et factus est mihi sermo Domini in opprobrium, et in derisum tota die. (Liber Ieremiae 20, 8)
Et dixi: Non recordabor ejus, neque loquar ultra in nomine illius: et factus est in corde meo quasi ignis exæstuans, claususque in ossibus meis, et defeci, ferre non sustinens. (Liber Ieremiae 20, 9)
Ad prophetas: Contritum est cor meum in medio mei ; contremuerunt omnia ossa mea: factus sum quasi vir ebrius, et quasi homo madidus a vino, a facie Domini, et a facie verborum sanctorum ejus. (Liber Ieremiae 23, 9)
Quia adulteris repleta est terra, quia a facie maledictionis luxit terra, arefacta sunt arva deserti: factus est cursus eorum malus, et fortitudo eorum dissimilis. (Liber Ieremiae 23, 10)