Znaleziono 256 Wyniki dla: Factus
Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: Quia mortuus est. (Evangelium secundum Marcum 9, 25)
Nec scripturam hanc legistis: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli: (Evangelium secundum Marcum 12, 10)
Et factus est timor super omnes vicinos eorum: et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc: (Evangelium secundum Lucam 1, 65)
Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Jerosolymam secundum consuetudinem diei festi, (Evangelium secundum Lucam 2, 42)
Et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes: Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt? (Evangelium secundum Lucam 4, 36)
Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos: et elegit duodecim ex ipsis (quos et apostolos nominavit): (Evangelium secundum Lucam 6, 13)
Nuntiaverunt autem illis et qui viderant, quomodo sanus factus esset a legione: (Evangelium secundum Lucam 8, 36)
Ille autem aspiciens eos, ait: Quid est ergo hoc quod scriptum est: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli? (Evangelium secundum Lucam 20, 17)
Apparuit autem illi angelus de cælo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat. (Evangelium secundum Lucam 22, 43)
Et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram. (Evangelium secundum Lucam 22, 44)
Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et scribæ, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes: Si tu es Christus, dic nobis. (Evangelium secundum Lucam 22, 66)
In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. (Evangelium secundum Ioannem 1, 10)