Znaleziono 1397 Wyniki dla: Filii
Et habitavit in Ægypto cum omni domo patris sui: vixitque centum decem annis. Et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem. Filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Joseph. (Liber Genesis 50, 22)
filii Israël creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt : ac roborati nimis, impleverunt terram. (Liber Exodus 1, 7)
Quem illa adoptavit in locum filii, vocavitque nomen ejus Moyses, dicens : Quia de aqua tuli eum. (Liber Exodus 2, 10)
Post multum vero temporis mortuus est rex Ægypti : et ingemiscentes filii Israël, propter opera vociferati sunt : ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus. (Liber Exodus 2, 23)
Tulit idcirco Sephora acutissimam petram, et circumcidit præputium filii sui, tetigitque pedes ejus, et ait : Sponsus sanguinum tu mihi es. (Liber Exodus 4, 25)
Respondit Moyses coram Domino : Ecce filii Israël non audiunt me : et quomodo audiet Pharao, præsertim cum incircumcisus sim labiis ? (Liber Exodus 6, 12)
Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Israëlis : Henoch et Phallu, Hesron et Charmi : (Liber Exodus 6, 14)
hæ cognationes Ruben. Filii Simeon : Jamuel, et Jamin, et Ahod, et Jachin, et Soar, et Saul filius Chananitidis : hæ progenies Simeon. (Liber Exodus 6, 15)
Filii Gerson : Lobni et Semei, per cognationes suas. (Liber Exodus 6, 17)
Filii Caath : Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel ; anni quoque vitæ Caath, centum triginta tres. (Liber Exodus 6, 18)
Filii Merari : Moholi et Musi : hæ cognationes Levi per familias suas. (Liber Exodus 6, 19)
Filii quoque Isaar : Core, et Nepheg, et Zechri. (Liber Exodus 6, 21)