Znaleziono 419 Wyniki dla: Fructus Spiritus
Qui autem adhæret Domino, unus spiritus est. (Epistula I ad Corinthios 6, 17)
An nescitis quoniam membra vestra, templum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? (Epistula I ad Corinthios 6, 19)
an propter nos utique hoc dicit? Nam propter nos scripta sunt: quoniam debet in spe qui arat, arare: et qui triturat, in spe fructus percipiendi. (Epistula I ad Corinthios 9, 10)
Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus: (Epistula I ad Corinthios 12, 4)
Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. (Epistula I ad Corinthios 12, 7)
Hæc autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. (Epistula I ad Corinthios 12, 11)
Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est. (Epistula I ad Corinthios 14, 14)
et spiritus prophetarum prophetis subjecti sunt. (Epistula I ad Corinthios 14, 32)
qui et signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris. (Epistula II ad Corinthios 1, 22)
qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti: non littera, sed Spiritu: littera enim occidit, Spiritus autem vivificat. (Epistula II ad Corinthios 3, 6)
quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria? (Epistula II ad Corinthios 3, 8)
Dominus autem Spiritus est: ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas. (Epistula II ad Corinthios 3, 17)