Znaleziono 86 Wyniki dla: Inimici

  • Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum. (Liber Exodus 23, 4)

  • Persequentur quinque de vestris centum alienos, et centum de vobis decem millia: cadent inimici vestri gladio in conspectu vestro. (Liber Leviticus 26, 8)

  • Disperdamque terram vestram, et stupebunt super ea inimici vestri, cum habitatores illius fuerint. (Liber Leviticus 26, 32)

  • Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses: Surge, Domine, et dissipentur inimici tui, et fugiant qui oderunt te, a facie tua. (Liber Numeri 10, 35)

  • ne det eis de carnibus filiorum suorum, quas comedet: eo quod nihil aliud habeat in obsidione et penuria, qua vastaverint te inimici tui intra omnes portas tuas. (Liber Deuteronomii 28, 55)

  • Non enim est Deus noster ut dii eorum: et inimici nostri sunt judices. (Liber Deuteronomii 32, 31)

  • Beatus es tu, Israël: quis similis tui, popule, qui salvaris in Domino? Scutum auxilii tui, et gladius gloriæ tuæ: negabunt te inimici tui, et tu eorum colla calcabis. (Liber Deuteronomii 33, 29)

  • Sic pereant omnes inimici tui, Domine: qui autem diligunt te, sicut sol in ortu suo splendet, ita rutilent. (Liber Iudicum 5, 31)

  • Nunc ergo, domine mi, vivit Dominus, et vivit anima tua, qui prohibuit te ne venires in sanguinem, et salvavit manum tuam tibi: et nunc fiant sicut Nabal inimici tui, et qui quærunt domino meo malum. (Liber I Samuelis 25, 26)

  • et attulerunt caput Isboseth ad David in Hebron: dixeruntque ad regem: Ecce caput Isboseth filii Saul inimici tui, qui quærebat animam tuam: et dedit Dominus domino meo regi ultionem hodie de Saul, et de semine ejus. (Liber II Samuelis 4, 8)

  • Dixit autem rex ad Chusi: Estne pax puero Absalom? Cui respondens Chusi: Fiant, inquit, sicut puer, inimici domini mei regis, et universi qui consurgunt adversus eum in malum. (Liber II Samuelis 18, 32)

  • Promovimus ergo a flumine Ahava duodecimo die mensis primi ut pergeremus Jerusalem: et manus Dei nostri fuit super nos, et liberavit nos de manu inimici et insidiatoris in via. (Liber Esdrae 8, 31)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina