Znaleziono 464 Wyniki dla: Inter

  • Homo quilibet de domo Israël et de advenis qui peregrinantur inter eos, si comederit sanguinem, obfirmabo faciem meam contra animam illius, et disperdam eam de populo suo, (Liber Leviticus 17, 10)

  • Si habitaverit advena in terra vestra, et moratus fuerit inter vos, non exprobretis ei: (Liber Leviticus 19, 33)

  • sed sit inter vos quasi indigena, et diligetis eum quasi vosmetipsos: fuistis enim et vos advenæ in terra Ægypti. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 34)

  • Pontifex, id est, sacerdos maximus inter fratres suos, super cujus caput fusum est unctionis oleum, et cujus manus in sacerdotio consecratæ sunt, vestitusque est sanctis vestibus, caput suum non discooperiet, vestimenta non scindet: (Liber Leviticus 21, 10)

  • Ecce autem egressus filius mulieris Israëlitidis, quem pepererat de viro ægyptio inter filios Israël, jurgatus est in castris cum viro Israëlita. (Liber Leviticus 24, 10)

  • Æquum judicium sit inter vos, sive peregrinus, sive civis peccaverit: quia ego sum Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 24, 22)

  • si redemptæ non fuerint, in jubilæo revertentur ad dominos, quia domus urbium Levitarum pro possessionibus sunt inter filios Israël. (Liber Leviticus 25, 33)

  • Ambulabo inter vos, et ero Deus vester, vosque eritis populus meus. (Liber Leviticus 26, 12)

  • Destruam excelsa vestra, et simulacra confringam. Cadetis inter ruinas idolorum vestrorum, et abominabitur vos anima mea, (Liber Leviticus 26, 30)

  • Peribitis inter gentes, et hostilis vos terra consumet. (Liber Leviticus 26, 38)

  • et recordabor fœderis mei pristini, quando eduxi eos de terra Ægypti in conspectu gentium, ut essem Deus eorum. Ego Dominus. Hæc sunt judicia atque præcepta et leges quas dedit Dominus inter se et filios Israël in monte Sinai per manum Moysi. (Liber Leviticus 26, 45)

  • Levitæ autem non sunt numerati inter filios Israël: sic enim præceperat Dominus Moysi. (Liber Numeri 2, 33)


“Sejam como pequenas abelhas espirituais, que levam para sua colméia apenas mel e cera. Que, por meio de sua conversa, sua casa seja repleta de docilidade, paz, concórdia, humildade e piedade!” São Padre Pio de Pietrelcina