Znaleziono 33 Wyniki dla: Isaias
At ille respondens, dixit eis: Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me: (Evangelium secundum Marcum 7, 6)
Ait: Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta. (Evangelium secundum Ioannem 1, 23)
Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: (Evangelium secundum Ioannem 12, 39)
Hæc dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo. (Evangelium secundum Ioannem 12, 41)
Isaias autem clamat pro Israël: Si fuerit numerus filiorum Israël tamquam arena maris, reliquiæ salvæ fient. (Epistula ad Romanos 9, 27)
et sicut prædixit Isaias: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus. (Epistula ad Romanos 9, 29)
Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro? (Epistula ad Romanos 10, 16)
Isaias autem audet, et dicit: Inventus sum a non quærentibus me: palam apparui iis qui me non interrogabant. (Epistula ad Romanos 10, 20)
Et rursus Isaias ait: Erit radix Jesse, et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt. (Epistula ad Romanos 15, 12)