Znaleziono 12 Wyniki dla: Japheth
Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. Noë vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japheth. (Liber Genesis 5, 31)
Et genuit tres filios, Sem, Cham et Japheth. (Liber Genesis 6, 10)
In articulo diei illius ingressus est Noë, et Sem, et Cham, et Japheth filii ejus ; uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam: (Liber Genesis 7, 13)
Erant ergo filii Noë, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth: porro Cham ipse est pater Chanaan. (Liber Genesis 9, 18)
At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui: faciesque eorum aversæ erant, et patris virilia non viderunt. (Liber Genesis 9, 23)
Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus ejus. (Liber Genesis 9, 27)
Hæ sunt generationes filiorum Noë, Sem, Cham et Japheth: natique sunt eis filii post diluvium. (Liber Genesis 10, 1)
Filii Japheth: Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras. (Liber Genesis 10, 2)
De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore. (Liber Genesis 10, 21)
Noë, Sem, Cham, et Japheth. (Liber I Paralipomenon 1, 4)
Filii Japheth: Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, Thubal, Mosoch, Thiras. (Liber I Paralipomenon 1, 5)
et occupavit terminos ejus, a Cilicia usque ad fines Japheth qui sunt ad austrum. (Liber Iudith 2, 15)