Znaleziono 124 Wyniki dla: Joab

  • Et exclamavit mulier sapiens de civitate: Audite, audite: dicite Joab: Appropinqua huc, et loquar tecum. (Liber II Samuelis 20, 16)

  • Qui cum accessisset ad eam, ait illi: Tu es Joab? Et ille respondit: Ego. Ad quem sic locuta est: Audi sermones ancillæ tuæ. Qui respondit: Audio. (Liber II Samuelis 20, 17)

  • Respondensque Joab, ait: Absit, absit hoc a me: non præcipito, neque demolior. (Liber II Samuelis 20, 20)

  • Non sic se habet res, sed homo de monte Ephraim, Seba filius Bochri cognomine, levavit manum suam contra regem David: tradite illum solum, et recedemus a civitate. Et ait mulier ad Joab: Ecce caput ejus mittetur ad te per murum. (Liber II Samuelis 20, 21)

  • Ingressa est ergo ad omnem populum, et locuta est eis sapienter: qui abscissum caput Seba filii Bochri projecerunt ad Joab. Et ille cecinit tuba, et recesserunt ab urbe, unusquisque in tabernacula sua: Joab autem reversus est Jerusalem ad regem. (Liber II Samuelis 20, 22)

  • Fuit ergo Joab super omnem exercitum Israël: Banaias autem filius Jojadæ super Cerethæos et Phelethæos: (Liber II Samuelis 20, 23)

  • Abisai quoque frater Joab filius Sarviæ, princeps erat de tribus: ipse est qui levavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit: nominatus in tribus, (Liber II Samuelis 23, 18)

  • Asaël frater Joab inter triginta, Elehanan filius patrui ejus de Bethlehem, (Liber II Samuelis 23, 24)

  • Selec de Ammoni, Naharai Berothites armiger Joab filii Sarviæ, (Liber II Samuelis 23, 37)

  • Dixitque rex ad Joab principem exercitus sui: Perambula omnes tribus Israël a Dan usque Bersabee, et numerate populum, ut sciam numerum ejus. (Liber II Samuelis 24, 2)

  • Dixitque Joab regi: Adaugeat Dominus Deus tuus ad populum tuum, quantus nunc est, iterumque centuplicet in conspectu domini mei regis: sed quid sibi dominus meus rex vult in re hujuscemodi? (Liber II Samuelis 24, 3)

  • Obtinuit autem sermo regis verba Joab et principum exercitus: egressusque est Joab et principes militum a facie regis, ut numerarent populum Israël. (Liber II Samuelis 24, 4)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina