Znaleziono 1187 Wyniki dla: Joshua promissa terra

  • Dicit enim Scriptura Pharaoni: Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam: et ut annuntietur nomen meum in universa terra. (Epistula ad Romanos 9, 17)

  • Nam etsi sunt qui dicantur dii sive in cælo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi): (Epistula I ad Corinthios 8, 5)

  • Domini est terra, et plenitudo ejus. (Epistula I ad Corinthios 10, 26)

  • Primus homo de terra, terrenus: secundus homo de cælo, cælestis. (Epistula I ad Corinthios 15, 47)

  • Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificare, vere ex lege esset justitia. (Epistula ad Galatas 3, 21)

  • in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quæ in cælis et quæ in terra sunt, in ipso ; (Epistula ad Ephesios 1, 10)

  • ex quo omnis paternitas in cælis et in terra nominatur, (Epistula ad Ephesios 3, 15)

  • quoniam in ipso condita sunt universa in cælis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum et in ipso creata sunt: (Epistula ad Colossenses 1, 16)

  • Terra enim sæpe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo: (Epistula ad Hebraeos 6, 7)

  • non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem illos de terra Ægypti: quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo: et ego neglexi eos, dicit Dominus. (Epistula ad Hebraeos 8, 9)

  • Fide demoratus est in terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohæredibus repromissionis ejusdem. (Epistula ad Hebraeos 11, 9)

  • Et rursum oravit: et cælum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum. (Epistula Iacobi 5, 18)


“O mal não se vence com o mal, mas com o bem, que tem em si uma força sobrenatural.” São Padre Pio de Pietrelcina