Znaleziono 52 Wyniki dla: Lignis

  • Fecitque in introitu templi postes de lignis olivarum quadrangulatos, (Liber I Regum 6, 33)

  • et duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus : et utrumque ostium duplex erat, et se invicem tenens aperiebatur. (Liber I Regum 6, 34)

  • Porticum quoque solii, in qua tribunal est, fecit : et texit lignis cedrinis a pavimento usque ad summitatem. (Liber I Regum 7, 7)

  • Fecitque rex de lignis thyinis fulcra domus Domini et domus regiæ, et citharas lyrasque cantoribus : non sunt allata hujuscemodi ligna thyina, neque visa usque in præsentem diem.) (Liber I Regum 10, 12)

  • filium mulieris de filiabus Dan, cujus pater fuit Tyrius, qui novit operari in auro, et argento, ære, et ferro, et marmore, et lignis, in purpura quoque, et hyacintho, et bysso, et coccino: et qui scit cælare omnem sculpturam, et adinvenire prudenter quodcumque in opere necessarium est cum artificibus tuis, et cum artificibus domini mei David patris tui. (Liber II Paralipomenon 2, 14)

  • de quibus fecit rex, de lignis scilicet thyinis, gradus in domo Domini, et in domo regia, citharas quoque, et psalteria cantoribus: numquam visa sunt in terra Juda ligna talia. (Liber II Paralipomenon 9, 11)

  • ordines de lapidibus impolitis tres, et sic ordines de lignis novis: sumptus autem de domo regis dabuntur. (Liber Esdrae 6, 4)

  • Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani ; (Canticum Canticorum 3, 9)

  • Nardus et crocus, fistula et cinnamomum, cum universis lignis Libani ; myrrha et aloë, cum omnibus primis unguentis. (Canticum Canticorum 4, 14)

  • Et hæc fuit vitæ humanæ deceptio, quoniam aut affectui aut regibus deservientes homines, incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt. (Liber Sapientiae 14, 21)

  • Pro ære afferam aurum, et pro ferro afferam argentum, et pro lignis æs, et pro lapidibus ferrum: et ponam visitationem tuam pacem, et præpositos tuos justitiam. (Liber Isaiae 60, 17)

  • Fili hominis, quid fiet de ligno vitis, ex omnibus lignis nemorum quæ sunt inter ligna silvarum? (Prophetia Ezechielis 15, 2)


“Não se fixe voluntariamente naquilo que o inimigo da alma lhe apresenta.” São Padre Pio de Pietrelcina