Znaleziono 147 Wyniki dla: Lux

  • Quare dies diem superat, et iterum lux lucem, et annus annum a sole? (Liber Ecclesiasticus 33, 7)

  • Super filiam luxuriosam confirma custodiam, nequando faciat te in opprobrium venire inimicis, a detractione in civitate, et objectione plebis, et confundat te in multitudine populi. (Liber Ecclesiasticus 42, 11)

  • Si enim hæc fecerit, ad omnia valebit, quia lux Dei vestigium ejus est. (Liber Ecclesiasticus 50, 31)

  • Manus meas extendi in altum, et insipientiam ejus luxi ; (Liber Ecclesiasticus 51, 26)

  • Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris: aspiciemus in terram, et ecce tenebræ tribulationis, et lux obtenebrata est in caligine ejus. (Liber Isaiae 5, 30)

  • ad legem magis et ad testimonium. Quod si non dixerint juxta verbum hoc, non erit eis matutina lux. (Liber Isaiae 8, 20)

  • Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam ; habitantibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis. (Liber Isaiae 9, 2)

  • Quia hæc dicit Dominus ad me: Quiescam et considerabo in loco meo, sicut meridiana lux clara est, et sicut nubes roris in die messis. (Liber Isaiae 18, 4)

  • Luxit, et defluxit terra, et infirmata est ; defluxit orbis, infirmata est altitudo populi terræ. (Liber Isaiae 24, 4)

  • Luxit vindemia, infirmata est vitis, ingemuerunt omnes qui lætabantur corde ; (Liber Isaiae 24, 7)

  • et erit lux lunæ sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum, in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui, et percussuram plagæ ejus sanaverit. (Liber Isaiae 30, 26)

  • Luxit et elanguit terra ; confusus est Libanus, et obsorduit: et factus est Saron sicut desertum, et concussa est Basan, et Carmelus. (Liber Isaiae 33, 9)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina