Znaleziono 343 Wyniki dla: Manum
Qui ait illis: Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino. (Evangelium secundum Marcum 14, 20)
Et extendens manum, tetigit eum dicens: Volo: mundare. Et confestim lepra discessit ab illo. (Evangelium secundum Lucam 5, 13)
Ipse vero sciebat cogitationes eorum: et ait homini qui habebat manum aridam: Surge, et sta in medium. Et surgens stetit. (Evangelium secundum Lucam 6, 8)
Et circumspectis omnibus dixit homini: Extende manum tuam. Et extendit: et restituta est manus ejus. (Evangelium secundum Lucam 6, 10)
Ipse autem tenens manum ejus clamavit, dicens: Puella, surge. (Evangelium secundum Lucam 8, 54)
Ait ad illum Jesus: Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei. (Evangelium secundum Lucam 9, 62)
Dixit autem pater ad servos suos: Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus: (Evangelium secundum Lucam 15, 22)
Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam. (Evangelium secundum Ioannem 20, 25)
Deinde dicit Thomæ: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum: et noli esse incredulus, sed fidelis. (Evangelium secundum Ioannem 20, 27)
in eo quod manum tuam extendas ad sanitates, et signa, et prodigia fieri per nomen sancti filii tui Jesu. (Actus Apostolorum 4, 30)
Existimabat autem intelligere fratres, quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis: at illi non intellexerunt. (Actus Apostolorum 7, 25)
Dans autem illi manum, erexit eam. Et cum vocasset sanctos et viduas, assignavit eam vivam. (Actus Apostolorum 9, 41)