Znaleziono 293 Wyniki dla: Naphtali familia de cognatione Manasse et Efraim de cognatione Aser in tribu Gad et Rúbon

  • Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quæ concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est: hic non habuit mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium? date nobis possessionem inter cognatos patris nostri. (Liber Numeri 27, 3)

  • Dedit itaque Moyses filiis Gad et Ruben, et dimidiæ tribui Manasse filii Joseph, regnum Sehon regis Amorrhæi, et regnum Og regis Basan, et terram eorum cum urbibus suis per circuitum. (Liber Numeri 32, 33)

  • Porro filii Machir filii Manasse, perrexerunt in Galaad, et vastaverunt eam interfecto Amorrhæo habitatore ejus. (Liber Numeri 32, 39)

  • Dedit ergo Moyses terram Galaad Machir filio Manasse, qui habitavit in ea. (Liber Numeri 32, 40)

  • Jair autem filius Manasse abiit, et occupavit vicos ejus, quos appellavit Havoth Jair, id est, Villas Jair. (Liber Numeri 32, 41)

  • Tribus enim filiorum Ruben per familias suas, et tribus filiorum Gad juxta cognationum numerum, media quoque tribus Manasse, (Liber Numeri 34, 14)

  • quorum ista sunt vocabula. De tribu Juda, Caleb filius Jephone. (Liber Numeri 34, 19)

  • De tribu Simeon, Samuel filius Ammiud. (Liber Numeri 34, 20)

  • De tribu Benjamin, Elidad filius Chaselon. (Liber Numeri 34, 21)

  • De tribu filiorum Dan, Bocci filius Jogli. (Liber Numeri 34, 22)

  • Filiorum Joseph de tribu Manasse, Hanniel filius Ephod. (Liber Numeri 34, 23)

  • De tribu Ephraim, Camuel filius Sephthan. (Liber Numeri 34, 24)


“Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!” São Padre Pio de Pietrelcina