Znaleziono 60 Wyniki dla: Nostrorum

  • et tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum, et pessimorum, prævaricatorumque, et regi injusto, et pessimo ultra omnem terram. (Prophetia Danielis 3, 32)

  • Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum: et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in sæcula. Et benedictum nomen gloriæ tuæ sanctum: et laudabile, et superexaltatum in omnibus sæculis. (Prophetia Danielis 3, 52)

  • Domine, in omnem justitiam tuam avertatur, obsecro, ira tua et furor tuus a civitate tua Jerusalem, et monte sancto tuo. Propter peccata enim nostra, et iniquitates patrum nostrorum, Jerusalem et populus tuus in opprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum. (Prophetia Danielis 9, 16)

  • Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum ; et dicite ei: Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum. (Prophetia Osee 14, 3)

  • Numquid non pater unus omnium nostrum? numquid non Deus unus creavit nos? quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum, violans pactum patrum nostrorum? (Prophetia Malachiae 2, 10)

  • et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum ! (Evangelium secundum Matthaeum 23, 30)

  • ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi (Evangelium secundum Lucam 1, 74)

  • Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrorum glorificavit filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti. (Actus Apostolorum 3, 13)

  • Deus patrum nostrorum suscitavit Jesum, quem vos interemistis, suspendentes in ligno. (Actus Apostolorum 5, 30)

  • Quod et induxerunt, suscipientes patres nostri cum Jesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus David, (Actus Apostolorum 7, 45)

  • At ille dixit: Deus patrum nostrorum præordinavit te, ut cognosceres voluntatem ejus, et videres justum, et audires vocem ex ore ejus: (Actus Apostolorum 22, 14)

  • Et audivi vocem magnam in cælo dicentem: Nunc facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi ejus: quia projectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte. (Apocalypsis Ioannis 12, 10)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina