Znaleziono 334 Wyniki dla: Omne

  • Percussit itaque Josue omnem terram montanam et meridianam atque campestrem, et Asedoth, cum regibus suis: non dimisit in ea ullas reliquias, sed omne quod spirare poterat interfecit, sicut præceperat ei Dominus Deus Israël, (Liber Iosue 10, 40)

  • omne regnum Og in Basan, qui regnavit in Astaroth et Edrai, ipse fuit de reliquiis Raphaim: percussitque eos Moyses, atque delevit. (Liber Iosue 13, 12)

  • Et sedebat sub palma, quæ nomine illius vocabatur, inter Rama et Bethel in monte Ephraim: ascendebantque ad eam filii Israël in omne judicium. (Liber Iudicum 4, 5)

  • Qui cum pergerent, et ante se ire fecissent parvulos ac jumenta, et omne quod erat pretiosum, (Liber Iudicum 18, 21)

  • Et hoc erit quod observare debebitis: omne generis masculini, et mulieres quæ cognoverunt viros, interficite ; virgines autem reservate. (Liber Iudicum 21, 11)

  • Respondens Anna: Nequaquam, inquit, domine mi: nam mulier infelix nimis ego sum: vinumque et omne quod inebriare potest, non bibi, sed effudi animam meam in conspectu Domini. (Liber I Samuelis 1, 15)

  • et mittebat eam in lebetem, vel in caldariam, aut in ollam, sive in cacabum: et omne quod levabat fuscinula, tollebat sacerdos sibi: sic faciebant universo Israëli venientium in Silo. (Liber I Samuelis 2, 14)

  • Qui ait ei: Ecce vir Dei est in civitate hac, vir nobilis: omne quod loquitur, sine ambiguitate venit. Nunc ergo eamus illuc, si forte indicet nobis de via nostra, propter quam venimus. (Liber I Samuelis 9, 6)

  • Et dixerunt: Mane exibimus ad vos: et facietis nobis omne quod placuerit vobis. (Liber I Samuelis 11, 10)

  • Et dixit Saul: Irruamus super Philisthæos nocte, et vastemus eos usque dum illucescat mane, nec relinquamus ex eis virum. Dixitque populus: Omne quod bonum videtur in oculis tuis, fac. Et ait sacerdos: Accedamus huc ad Deum. (Liber I Samuelis 14, 36)

  • Et apprehendit Agag regem Amalec vivum: omne autem vulgus interfecit in ore gladii. (Liber I Samuelis 15, 8)

  • Et cognovit omne vulgus et universus Israël in die illa, quoniam non actum fuisset a rege ut occideretur Abner filius Ner. (Liber II Samuelis 3, 37)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina