Znaleziono 25 Wyniki dla: Parvulus

  • Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus: et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis. (Liber Isaiae 9, 6)

  • Habitabit lupus cum agno, et pardus cum hædo accubabit ; vitulus, et leo, et ovis, simul morabuntur, et puer parvulus minabit eos. (Liber Isaiae 11, 6)

  • Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam. Ego Dominus in tempore ejus subito faciam istud. (Liber Isaiae 60, 22)

  • Et nunc hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Quare vos facitis malum grande hoc contra animas vestras, ut intereat ex vobis vir et mulier, parvulus et lactens, de medio Judæ, nec relinquatur vobis quidquam residuum: (Liber Ieremiae 44, 7)

  • Caph. Defecerunt præ lacrimis oculi mei, conturbata sunt viscera mea ; effusum est in terra jecur meum super contritione filiæ populi mei, cum deficeret parvulus et lactens in plateis oppidi. (Lamentationes 2, 11)

  • Et factum est, cum consummasset comedere herbam terræ, dixi: Domine Deus, propitius esto, obsecro ; quis suscitabit Jacob, quia parvulus est? (Prophetia Amos 7, 2)

  • Et dixi: Domine Deus, quiesce, obsecro ; quis suscitabit Jacob, quia parvulus est? (Prophetia Amos 7, 5)

  • Et tu, Bethlehem Ephrata, parvulus es in millibus Juda ; ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israël, et egressus ejus ab initio, a diebus æternitatis. (Prophetia Michaeae 5, 2)

  • Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno cælorum. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 4)

  • Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud. (Evangelium secundum Marcum 10, 15)

  • Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli. (Epistula I ad Corinthios 13, 11)

  • Dico autem: quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium: (Epistula ad Galatas 4, 1)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina