Znaleziono 59 Wyniki dla: Peccatorum

  • Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 28)

  • Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis: Dormite jam, et requiescite: ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 45)

  • Fuit Joannes in deserto baptizans, et prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum. (Evangelium secundum Marcum 1, 4)

  • Et venit tertio, et ait illis: Dormite jam, et requiescite. Sufficit: venit hora: ecce Filius hominis tradetur in manus peccatorum. (Evangelium secundum Marcum 14, 41)

  • ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum (Evangelium secundum Lucam 1, 77)

  • Et venit in omnem regionem Jordanis, prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum, (Evangelium secundum Lucam 3, 3)

  • Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis: Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum. (Evangelium secundum Lucam 7, 34)

  • dicens: Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere. (Evangelium secundum Lucam 24, 7)

  • et prædicari in nomine ejus pœnitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerosolyma. (Evangelium secundum Lucam 24, 47)

  • Petrus vero ad illos: Pœnitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum: et accipietis donum Spiritus Sancti. (Actus Apostolorum 2, 38)

  • Hunc principem et salvatorem Deus exaltavit dextera sua ad dandam pœnitentiam Israëli, et remissionem peccatorum: (Actus Apostolorum 5, 31)

  • Huic omnes prophetæ testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes qui credunt in eum. (Actus Apostolorum 10, 43)


“Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina