Znaleziono 156 Wyniki dla: Pedes
Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei: (Liber Psalmorum 72, 2)
Humiliaverunt in compedibus pedes ejus ; ferrum pertransiit animam ejus: (Liber Psalmorum 104, 18)
Manus habent, et non palpabunt ; pedes habent, et non ambulabunt ; non clamabunt in gutture suo. (Liber Psalmorum 113, 15)
quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu. (Liber Psalmorum 114, 8)
Cogitavi vias meas, et converti pedes meos in testimonia tua. (Liber Psalmorum 118, 59)
Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua. (Liber Psalmorum 118, 101)
Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem. (Liber Psalmorum 121, 2)
Introibimus in tabernaculum ejus ; adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus. (Liber Psalmorum 131, 7)
Et ivit sub pedes elephantis, et supposuit se ei, et occidit eum: et cecidit in terram super ipsum, et mortuus est illic. (Liber I Maccabaeorum 6, 46)
jussit ei qui prior fuerat locutus amputari linguam, et cute capitis abstracta, summas quoque manus et pedes ei præscindi, ceteris ejus fratribus et matre inspicientibus. (Liber II Maccabaeorum 7, 4)
pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem. (Liber Proverbiorum 1, 16)
Pedes ejus descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant. (Liber Proverbiorum 5, 5)