Znaleziono 106 Wyniki dla: Petrus
Ait illi Petrus: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 35)
Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 58)
Petrus vero sedebat foris in atrio: et accessit ad eum una ancilla, dicens: Et tu cum Jesu Galilæo eras. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 69)
Et recordatus est Petrus verbi Jesu, quod dixerat: Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 75)
Et imposuit Simoni nomen Petrus: (Evangelium secundum Marcum 3, 16)
Tunc dicit illis: Vos vero quem me esse dicitis? Respondens Petrus, ait ei: Tu es Christus. (Evangelium secundum Marcum 8, 29)
Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, cœpit increpare eum. (Evangelium secundum Marcum 8, 32)
Et respondens Petrus, ait Jesu: Rabbi, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eliæ unum. (Evangelium secundum Marcum 9, 4)
Et cœpit ei Petrus dicere: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te. (Evangelium secundum Marcum 10, 28)
Et recordatus Petrus, dixit ei: Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit. (Evangelium secundum Marcum 11, 21)
Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas: (Evangelium secundum Marcum 13, 3)
Petrus autem ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, sed non ego. (Evangelium secundum Marcum 14, 29)