Znaleziono 176 Wyniki dla: Quidam
Et cœperunt quidam conspuere eum, et velare faciem ejus, et colaphis eum cædere, et dicere ei: Prophetiza: et ministri alapis eum cædebant. (Evangelium secundum Marcum 14, 65)
Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant: Ecce Eliam vocat. (Evangelium secundum Marcum 15, 35)
Fuit in diebus Herodis, regis Judææ, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth. (Evangelium secundum Lucam 1, 5)
Quidam autem pharisæorum, dicebant illis: Quid facitis quod non licet in sabbatis? (Evangelium secundum Lucam 6, 2)
Rogabat autem illum quidam de pharisæis ut manducaret cum illo. Et ingressus domum pharisæi discubuit. (Evangelium secundum Lucam 7, 36)
Et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam, qui habebat dæmonium jam temporibus multis, et vestimento non induebatur, neque in domo manebat, sed in monumentis. (Evangelium secundum Lucam 8, 27)
Adhuc illo loquente, venit quidam ad principem synagogæ, dicens ei: Quia mortua est filia tua, noli vexare illum. (Evangelium secundum Lucam 8, 49)
Factum est autem: ambulantibus illis in via, dixit quidam ad illum: Sequar te quocumque ieris. (Evangelium secundum Lucam 9, 57)
Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam æternam possidebo? (Evangelium secundum Lucam 10, 25)
Suscipiens autem Jesus, dixit: Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum: et plagis impositis abierunt semivivo relicto. (Evangelium secundum Lucam 10, 30)
Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via: et viso illo præterivit. (Evangelium secundum Lucam 10, 31)
Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum: et videns eum, misericordia motus est. (Evangelium secundum Lucam 10, 33)