Znaleziono 74 Wyniki dla: Quippe

  • Et aperuit Esdras librum coram omni populo : super universum quippe populum eminebat : et cum aperuisset eum, stetit omnis populus. (Liber Nehemiae 8, 5)

  • Præceptum quippe regis super eos erat, et ordo in cantoribus per dies singulos, (Liber Nehemiae 11, 23)

  • Filii quippe sanctorum sumus, et non possumus ita conjungi sicut gentes quæ ignorant Deum. (Liber Thobis 8, 5)

  • Statimque rex: Quis est, inquit, in atrio? Aman quippe interius atrium domus regiæ intraverat, ut suggereret regi, et juberet Mardochæum affigi patibulo, quod ei fuerat præparatum. (Liber Esther 6, 4)

  • (hesterni quippe sumus, et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram), (Liber Iob 8, 9)

  • Ostende nobis quid dicamus illi: nos quippe involvimur tenebris. (Liber Iob 37, 19)

  • et quidem satis juste, quippe qui multis et novis cruciatibus aliorum torserat viscera, licet ille nullo modo a sua malitia cessaret. (Liber II Maccabaeorum 9, 6)

  • quippe qui lege, et patria, sanctoque templo privari vererentur: ac populum, qui nuper paululum respirasset, ne sineret blasphemis rursus nationibus subdi. (Liber II Maccabaeorum 13, 11)

  • sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossium tuorum. (Liber Proverbiorum 3, 8)

  • Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum æreum, super omnem terram, regibus Juda, principibus ejus, et sacerdotibus, et populo terræ. (Liber Ieremiae 1, 18)

  • Prohibe pedem tuum a nuditate, et guttur tuum a siti. Et dixisti: Desperavi: nequaquam faciam: adamavi quippe alienos, et post eos ambulabo. (Liber Ieremiae 2, 25)

  • Ubi sunt dii tui quos fecisti tibi? surgant, et liberent te in tempore afflictionis tuæ: secundum numerum quippe civitatum tuarum erant dii tui, Juda. (Liber Ieremiae 2, 28)


“Que Nossa Senhora nos obtenha o amor à cruz, aos sofrimentos e às dores.” São Padre Pio de Pietrelcina