Znaleziono 242 Wyniki dla: Regnum
Et ascendent salvatores in montem Sion judicare montem Esau, et erit Domino regnum. (Prophetia Abdiae 1, 21)
Et tu, turris gregis nebulosa filiæ Sion, usque ad te veniet, et veniet potestas prima, regnum filiæ Jerusalem. (Prophetia Michaeae 4, 8)
et dicens: Pœnitentiam agite: appropinquavit enim regnum cælorum. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 2)
Exinde cœpit Jesus prædicare, et dicere: Pœnitentiam agite: appropinquavit enim regnum cælorum. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 17)
Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum cælorum. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 3)
Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam: quoniam ipsorum est regnum cælorum. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 10)
Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et pharisæorum, non intrabitis in regnum cælorum. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 20)
Adveniat regnum tuum ; fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 10)
Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 33)
Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 21)
Euntes autem prædicate, dicentes: Quia appropinquavit regnum cælorum. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 7)
A diebus autem Joannis Baptistæ usque nunc, regnum cælorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 12)